- PRAETORIA Cohors
- PRAETORIA Cohorsdicebatur olim comitatus Proconsulis in provinciam euntis, continebatque Adiutores, Ministros, comitesque eius omnes, quos cum usus ratioque provinciae, turn dignitas ipsa Magistratuum ac Reip. postularet. Fuerunt autem Legati, Tribuni militum, Centuriones, Praefecti, Decuriones, aliique militarium operum rationumque adiutores atque ministri: Praeterea Scribae, Accensi, Praecones, Lictores, Interpretes, Tabellarii, Auspices, Cubicularii, Medici etc. inter quos referendi quoque Adolescentes, qui rei militaris percipiendis et provinciae cognoscendae gratiâ Magistratum in provinicam sequebantur. Ioh. Rosin. Antiqq. Romanarum l. 7. c. 42. Quod a Praetore numquam discederet, sic dicta. Mansit postmodum vetus appellatio novo instituto, militesque ab Imperatoribus corporis seu custodiae causâ delecti, Praetoriant, item Praetoria cohors: et Dux corum Praetorio Praefectus, de quo infra, et locus, in quo excubabant, Praetoria castra dicta sunt. Similiter tabernaculum, quod Duces Exercituum vel Imperatores, sive Consules, sive Dictatores, sive Praetores sive Tribuni militum Consulari potestate ii essent, occupabant, Praetori appellatione perpetuo venit. Vide eundem, l. 10. c. 12. Quâ voce quoque posteriori aevô villas omnes elegantiores et non rustici usûs, dici coepisse, Suetonius Auctor est, unde Praetorium est villa urbana, Salmas. Vide infra, et de Praeterianorum Bello sub Maximo et Balbino, Capitolin. in Vita horum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.